Imágenes de páginas
PDF
EPUB

huius codicis rationem imprimis non habendam fuisse a Baehrensio archetypum Propertianum redintegraturo. Sed etiam si placita sua probaverit non est cur Neapolitani ducis poeniteat, qui mirum in modum congruat cum codicibus a Baehrensio maximi habitis.

Sed de hac editione liberius disserendi occasionem fortasse nanciscar. Quod de me subcontumeliose in praefatione ed. suae locutus est vir doctus, et critico et Baehrensio facile ignosco, nec par pari referre studeo.

Quae contra meam coniecturam Iardanis 3. 11. 18. cavillatur, nihili mihi videntur esse. Nam auctorem qui synizesin sibi permiserit in eosdem, eodem, similem sed longe faciliorem (licet in vocabulo Graeco), sibi licentiam non esse permissurum, cuiusvis est asseverare, nondum adducor ut credam.

At hic Baehrensio gratias ago quod mihi locum praebuerit lectiones quasdam, quas meo Marte recuperatas pro meis editurus eram, viris doctis restituendi qui ante me eadem proposuissent. Sexcenties enim hoc mihi accidit, ut emendationes meas praeoccupatas invenirem ab aliis, praesertim Germanis, quorum coniecturae nisi in editionibus Propertii laudatae difficillime ad nostram Thulen deveniunt. Sed ut suum cuique reddam

1. 2. 9. muscosa coni. ante me KEILIUS.

2. 31. 5. Hic Phoebus Bhoebo quod in praef. Heroidum mense Septembri 1873 scripta proposueram, id coniecisse HOOEFTIUM Peric. Crit. p. 38. nunc video.

3. 7. 46. Nil ubi Caure potes ante me et SANDSTROEMIUS et POSTGATIUS.

3. 21. 28. munde ante me 'alii.'

3. 24. 25. cautus quod in Hermathena 1873 conieceram placuisse HEIMRICHIO nunc video.

4. 5. 20. forat et talpa a me quinque abhinc annis reperta publici iuris ante me fecit RossBER

GHIUS.

4. 5. 61. odoratum-Paestum quod Postgatio attribueram, SCHIPPERSIUS sibi vindicat.

4. 7. 5. amarus LIVINEIUM coniecisse nunc primum video.

4. 10. 18. a parco IACOBUS Phil. 2. 454.

Quod si praeter haec aliquid mihi iniuste adrogaverim invitus id feci.

Baehrensio editione pellecta tres quattuorve paginas novas imprimendas curavi, ne haec editio aliquot bonis lectionibus careret. Hae sunt:

1. 8. 19. Utere. Ita Baehrensius cum D. V. 1. 13. 24. aethereis C. Rossberghius.

2. 28. 29. omnis Heroidas inter Baehr. cum D. V. 2. 31. 5. Nunc admitto Phoebus cum Baehrensio id satisfecisse sciam.

3. 2. 16. Nec Baehrensius, quod paene ipse edideram.

Valde blandiuntur, et erant digna quae reciperentur:

2. 15. 26. Vellet uti (Baehrens.)

2. 16. 27. exclusis-nobis-Ayrmannus.) 3. 13. 9. clausas-maritas (Baehrens.)

ADDENDA.

Praef. p. 7. pro discerpit lege discernit.

1. 1. 12. Nunc dedi cominus expulso videre ut glossa. cf. 2. 15. 22.

1. 17. 26. rati pro choro reponendum. (Noto Baehrens. cum D. V.).

2. 4. 30. limitis reponendum videtur pro litoris. Cf. 4. 9. 60.

2. 7. 20. nomine pro sanguine Postgatus, fortasse

vere.

2. 9. 12. vadis non mutavi. Nam nescio an et hic et 3. 11. 51 (vada flumina Nili, ubi vulgo corr. vaga) adiectivi loco isto vocabulo Propertius utatur. Nilus minores volvens vertices exiguus fluit. Fluviis 2. 9. 12. Postgato adiectivus videtur.

2. 15. 49. Fortasse: Da modo dum licet et: et in 48 oscula.

2. 18. 5. Fortasse: Quid mea si canis aetas marceret et annis. Certe canis per se capiendum est. 2. 18. 12. Leg: abiunctos.

2. 22. 43. Pro venito fortasse videri vel negare reponendum.

2. 25. 25. Prior pro prius omnino scribere oportuit: auriga, modo prior, inter extremos saepe redit. 2. 28. 40. Latet aliquid. Fort. Caerula in inferno velificata lacu.'

2. 32. 9. video malim.

[ocr errors]

2. 34. 29. Fort. Dircaei-plectri vel Erythraeiplectri. (Erythraei Ellisius.)

2. 34. 34. Fortasse: tenuis factus (magno ex 30 desumptum videtur).

2. 34. 38. Tristis libri, Tristia Broukhusius, Heinsius. N exhibet equos quod L. Muellerus pro nominativo edidit.

3. 1. 27. cum prole Scamandro G. WOLFFIO non Hauptio attribuendum.

3. 5. 39. Fortasse: sint iura deum tormentaque sontum.

3. 8. 29. Leg: grata.

3. 9. 25. Fortasse: orbes. 3. 17. 36. Leg: Tundet.

3. 17. 38. Leg: fundens.

3. 18. 34. Fortasse: Caesar Romanis cessit in

astra sua.

3. 19. 17. Fort. amarae vel amaram.

4. 1. 150. Leg: time.'

4. 2. 52. Scribe Ille sibi constabit Propertius. Vid. ad 3. 13. 39.

4. 3. 53. Fort. ad sacra.

« AnteriorContinuar »