Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Qui teneros caules alieni fregerit horti,
Et qui nocturnus sacra Divûm legerit; adsit
Regula, peccatis quae poenas irroget aequas,
Nec scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam ut ferula caedas meritum maiora subire
Verbera, non vereor, quum dicas, esse pares res
Farta latrociniis, et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus et solus formosus et est rex;

120

125

Cur optas, quod habes? Non nosti, quid pater, inquit,

[blocks in formation]

quendi posuisset ne. Videtur igitur hic locus ad scriptorum anacolutha referendus esse. Horatium enim iam ut pro ne posuisse, id equidem ei affingere nolim.

v. 122. Furta sc. paria latrociniis.

v. 123. simili sc. ei falci, qua magna reciduntur; sensus: et mineris, te parvis aeque ac magnis parem poenam irrogaturum esse, sive, te parva aeque ac magna eadem poena affecturum esse.

v. 124. si tibi regn. Perm, homines, consulto usus est poeta hac locutione, ut per eam commode transiret ad alia ridenda Stoicorum paradoxa, quae in viis publicis crepare solebant Pseudo-Stoici et aretalogi. Tu dicis: si tibi regnum permittant homines: cur optas, quod habes? qui est sapiens, is et rex est. Si dives cett. ad haec vetus Scholiastes: Stoici existimant perfectae sapientiae virum omnia habere, in quo et Lucilius versatus sic ait: Nondum haec omnia habebit, Formosus, dives, liber, rex solu' vocetur.

---

[ocr errors]

v. 126. quid pat. Chrysippus, hic vir, venerabilis Stoicae philosophiae doctor, cui Cicero ingenium acerrimum tribuit, prae ceteris omnibus

Chrysippus dicat. Sapiens crepidas sibi nunquam,
Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens. Qui?
Vt, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optimus est modulator; ut Alfenus vafer omni
Abiecto instrumento artis clausaque taberna,
Sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri, quos tu ni fuste coerces,
Vrgeris turba circum te stante miserque
Rumperis et latras, magnorum maxime regum!
Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
Rex ibis, neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur; et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici,
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

v. 127. crepidas soleas. discrimen inter crepidas et soleas leve fuisse videtur; utroque enim calceamenti genere plantae tantum tegebantur.

v. 130. Alfenus vafer. vetus Schol. Vrbane satis Alfenum Varum Cremonensem deridet, qui abiecta sutrina, quam in municipio suo exercuerat, Romam venit, magistroque usus M. Sulpicio Iurisconsulto ad tantam pervenit scientiam, ut et consulatum gereret, et publico funere efferretur. vafer, iurisconsulti enim sive causarum patroni callide, quod causae suae favere possit, in partes vocant; hinc infr. Sat. II, 2. 131. vafri inscitia iuris. Adde Ovid. Heroid. XX, 31. Consultoque (in consilium vocato) fui iuris Amore vafer.

v. 132. sut. er. h. e. manebat,

130

135

140

[ocr errors]

Hunc Alfenum poeta iam verbis (v.
125.) Et sutor bonus in animo ha-
buisse videtur, cuius nomen, ut rem
exemplo comprobet, nunc affert.
133. seq. Vell. tibi barb. Lasc. p.
ad ea, quibus contumeliose tracta-
bantur aretalogi, pertinebat. etiam
lascivia, qua pueri barbam, quam
illi ut philosophi alebant, vellere so-
lebant; de proverbiali locutione (ròv
noyova tilląı tivi) pro: habere
aliquem ludibrio, ignominiose aliquem
tractare, vid. Casaub. ad Pers. I, 133.

v. 136. Rumperis sc. prae ira; notum illud Virgilii: (Eclog. VI, 26.) invidia rumpantur ut ilia Codro. latras, convicia iacis.

[blocks in formation]

SATIRA IV.

Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque, poetae,
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,
Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.

Hinc omnis pendet Lucilius hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque; facetus,

[blocks in formation]

v. 1. Eup. Crat. Arist. veteris comoediae poetae. Comoedia enim a Grammaticis Alexandrinis descripta est in veterem, mediam et novam. In ectere quidem, in qua, sicuti in tragoediis, cantantes chori prodibant, non simpliciter hominum vitia, sed ipsi, qui vitiis laborarent, ad omnem eorum habitum producti magna liberfate notabantur; in media res vere gestae, sed fictis nominibus; in nova res fictae sive fabulae spectandae dabantur. Eupolin sive Eupolidem in magno apud Horatium fuisse pretio, vel inde, quod eius scripta legendo otium in villa sua conterere solebat Horatius, intelligi potest. cf. infr. Sat. II, 3, 12. Cratinum, insignem, plurium poetarum more, vini et laudatorem et potorem fuisse, cum ex Horatii Epist. I, 19, 12. (Prisco, priscae comoediae poetae, si credis, Maecenas docte, Cratino, Tom. II.

[ocr errors]

5

Nulla placere diu nec vivere carmina possunt, Quae scribuntur aquae potoribus.), tum ex Nicaeneti in Anthol. Graec. Tom. I. p. 206. 4. ed. Iacobs. apparet. de Cratino et Eupolide scripsit nuperrime C. G. Lucas. Bonnae 1826. Aristophanes, cuius comoediae nunc quoque Graecarum litterarum amantes mirifice delectant, Socratis, ut satis constat, aetate vixit. Ceterum hos tres poetas, ut veteris comoediae principes, Persius quoque coniunctim laudat Sat. I, 123.

v. 2. Atque al. qu.com. pr. v. est, pro vulgari. atque alii priscae comoediae scriptores. virorum abundat, ut Sat. I, 10, 16. Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est.

v. 3. dignus describi, dignus, qui, qualis esset, ante hominum oculos poneretur. malus, mali animi homo, flagitiosus.

--

v. 5. libertate, de ea, qua quis licentior et sine ullo metu aliorum vitia carpit; nos: Freimüthigkeit.

v. 6. Hinc omn. cett. Hinc (ab his) omnis (totus) Lucilius, hosce secutus, pendet, pro vulgari: hos unice secutus est Lucilius.

v. 7. Mut. tant. cett. non eo versuum genere, quo alii comoediarum scriptores usi fuerunt, sed mutato metro, hexametro usus; metrum constat pedibus et numeris sive rhythmo.

с

Emunctae naris, durus componere versus;
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
Vt magnum, versus dictabat stans pede in uno;
Quum flueret lutulentus, erat, quod tollere velles;
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte; nam ut multum, nil moror.
Crispinus minimo me provocat: Accipe, si vis,
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus, uter plus scribere possit.

v. 8. 9. emunctae naris, acutioris ingenii; qui habet nares emunctás, h. e. purgatas, odoratur acrius; quod transfertur ad eum, qui acute videt, subtiliter iudicat; homini emunctae naris opponitur. homo obesae naris, h. e insipiens, inficetus, stultus.

durus comp. vers. sed quod ad versus componendos attinet, durioris ingenii, haud elegans; durus vocatur Lucilius, quod, se versus scabros, incomtos et inconcinnos fundere, non sentiebat. Ille enim magno versuum levi opera et festinantius scriptorum numero magis, quam versuum magna diligentia expolitorum elegantia sibi placebat; hinc statim: Nam fuit hoc (ob hoc, ex hac potissimum causa, cf. ad Sat. I, 2, 81.) vitiosus, poeta, qui lutulentus flueret.

v. 10. ut magnum, quasi, qui hoc posset, poeta esset egregius. stans p. in uno, proverbiali, ut videtur, locutione stare uno pede dicitur, qui rem aliquam levi opera et sine virium contentione peragit. erat, quod tollere velles, offerebatur sane, quod, tanquam sordem immixtam, inde auferre sive recidere et delere velles. Inf. Sat. 10, 50. ferentem Plura quidem tollenda reliquendis, h. e. plura secum trahentem, quae recidenda magis quam servanda sint; in eadem Satira v. 69. pro tollere Horatius de Lucilio posuit: recidere: "reci de

[ocr errors]

Ecce,

10

15

ret omne, quod ultra Perfectum traheretur. Simillime autem tollere pro recidere vel delere Horat. in Epist. II, 2, 123. virtute carentia tollet, inelegantia recidit. Attamen fuerunt, in quibus est etiam Heindorfius, qui tollere contra usum loquendi pro servare explicare mallent; hos iam docte refutavit Wolfius in Analect. Litterar. Vol. I. a pag. 185. usque ad pag. 204. 12. piger, cum infinitivo, ferre, graece, pro piger in ferendo labore, vel ferendi laboris; ut paulo ante v. 8. durus componere. Supr. Od. IV, 14, 22. impiger vexare turmas hostium ; per laborem intellige summam diligentiam, qua, quae scribuntur, elimari et expoliri debent.

[ocr errors]

v. 14. me provocat sc. ad certamen, uter alterum versuum scriptorum numero superet. minimo, ita, ut ego minimum, Crispinus maius pretium ponat. Fieri scilicet solet, ut alter de duobus, qui sponsione posita de re aliqua contendunt, si de rei, de qua certatur, veritate plane non dubitat, maius pretium opponat minimo. Accipe, si cett. accipe, si placet, inquit Crispinus, tabulas; ego (Crispinus) vicissim accipiam. de Crispino vide supr. ad Sat. I, 1, 120.

v. 16. custodes, qui caveant, ne alterum versibus vel iam factis vel aliunde petitis circumveniat.

20

Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Vsque laborantes, dum ferrum molliat ignis,
Vt mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis et imagine; quum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt, quos genus hoc minime iuvat, utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media elige turba;
25

v. 17-20. Di bene f. cett. felicem me praedico, quod dii mihi dederunt animum tenuem et pusillum, qui cogitata raro et paucis expromit, b. e. bene mecum actum esse puto, quod non sum homo, qualis est Crispinus, qui, sicut follis vento, ita ingente verborum vi tumet et inflatus est. — loquentis, animus loqui dicitur, cum ea, quae meditatus est, profert et edisserit. At tu concl. cett. versus duo elegantissimi; cf. supr. ad Sat. I, 1, 114. usq. lab., dum cett. tamdiu vi sua folles impellentes, agitantes et extendentes, donec cett.

v. 21. Beatus, felicem se praedicans et mirifice sibimet ipsi placens de ingenii sui foetu, malis carminibus; ultro, nemine postulante; quia

mala carmina nemo desiderat.
Beat. Fannius; Schol. Cruq. Fan-
nius, Quadratus, poeta malus, cum
liberos non haberet, haeredipetae
sine eius cura et studio (haec est
explicatio particulae ultro) libros
eius et imaginem in publicas biblio-
thecas referebant, nullo tamen merito
scriptoris; infr. Sat. 1, 10, 80. idem,
ut videtur, dicitur ineptus conviva
Hermogenis.

v. 22-25. Delatis caps. cett. cistis vel thecis, in quibus scripta Fannii reposita fuere, una cum eius imagine

(Büste) in bibliothecam publicam deportatis. Heindorfius non bibliothecam Palatinam ab Augusto (V. C. DCCXXVI) fundatam, sed primam illam bibliothecam publicam intelligit, quam Asinius Pollio post triumphum Dalmaticum ex manubiis instruxisse traditur, Plin. H. N. VII, 31. De more, quo imagines scriptorum in bibliothecis conspectui exponi solebant, vid. Plin. H. N. LII, 2. et, quem iam Heindorfius laudavit, Lips, de biblioth. syntagm. c. 9. Opp. L. III. p. 1137.

timentis, quasi scripsisset poeta: cum nemo legat scripta hanc rem (ideo) timentis, mei, recitare autem illa vulgo ob quod

sunt, quos

--

iuvat pro iuvet, (ut supr. Od. I, 1, 4. et 21. Sat. II, 1, 1. II, 4, 47.) genus hoc sc. scribendi, quo`vitia hominum carpuntur, utpote plures refer ad quos, cum plures eorum, qui culpentur, h. e. perstringantur, digni sint. pro elige h. e. sume, in plurimis codd. erue, in quibusdam eripe, ex quo Bentleius fecit: arripe. lectio elige vel in habere potest; in eligendo enim eo, propria significatione sumta locum qui vitiorum expers sit, externa eius specie falli possumus; nemo enim sine vitiis nascitur, alius hoc, alius alio vitio laborat. media turba, ex media hominum multitudine.

« AnteriorContinuar »