Imágenes de páginas
PDF
EPUB

I

scere præterea dextræ pinnæ vim soporiferam inesse, somnosque allicere subditam capiti. (xiv.) Pilo carentium duo omnino animal pariunt, delphinus ac vipera*4.

XVI. Piscium sunt species septuaginta quatuor', præter crustis ințecta, quæ sunt triginta. De singulis alias dicemus3. Nunc enim naturæ tractantur insignium 4.

Scilicet ova, non anguiculos edit vipera, sed latentia in utero, atque in teneras viperas prius sese mutantia, quam fetus in lucem prodeant. Ergo, ni rem attentissime introspexeris, errorem vix declinabis, quo Secundus h. 1. laborat. AJ.

14. Ac vipera. Viperam accenset aquatilibus, vel quod in littore coire cun muræna vulgo existimata est, vel quod vulvam habet cartilagineorum piscium vulvæ plane similem. HARD.

XVI. 1. Piscium sunt species se ptuaginta quatuor. Sic libri prorsus omnes. Forte legendum, CXLIV, siquidem Plinius ipse disertis verbis asseverat species piscium esse CLXXIV lib. XXXII, c. 51, quo loco singula nominatim appellaturum se nunc pollicetur, qui numerus plane colligitur ex CXLIV piscibus, et xxx crustaceis. H. — Plane jam norat DAUBENTON, qui numerat 866; mox Cl. V. LAGÉPÈDE a se nuntiat plus quam mille observatos, sed hæc multo infra veritaSpecies. In Gazophylacio Regis fere sunt 6000. CUVIER. Hæc scientiæ perutilis futura sylloge eo pretiosior est, quod antehac Blochius, edente Schneidero, atque nostras LACÉPÈDE, vix 1500 species signaverint; nec minus quam ducenties uterque revolvitur bis in idem. Unde species 1300 fere his

tem.

[ocr errors]

tulerunt. Neque ulla Musea plus habebant. In hanc multitudinem Regia Collectio excrevit cura D.V. CUVIER atque viatorum humanitate, qui pisces sibi repertos in Sumatra, Java, Kamtchatka, Neozelandia, Neoguinea, etc. Lutetiam misere, partim Franciæ studio, sed et in primis veneratione viri. Tot opes mox publici juris quodammodo fient, quum typis mandata fuerit Historia naturalis piscium (fere 20 vol. in-8) a CC. VV. CUVIER et VALENCIENNES. AJ.

2. Crustis intecta. Quæ nunc nos unico nomine, nec periphraseos ambage egestatem vitantes, nuncupamus crustacés. AJ.

3. Alias dicemus. Libro XXXII, cap. 53. HARD.

4. Nunc enim naturæ tractantur insignium, etc. Cap. 14 et 15 conjungenda: lege, «Nunc enim naturæ tractantur insignium, præcipua magnitudine. Thynnum invenimus talenta quindecim pependisse: ejusdem caudæ latitudinem duo cubita et palmum.Fiunt et in quibusdam amnibus haud minores. Silurus in Nilo, esox in Rheno, attilus in Pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras. » SALM. p. 1314.— Insignium. Non sola magnitudine, ut Salmasius putat, pag. 1314, in Solin. ubi hæc connecti jubet cum prioribus subsequentis proxime ca

[ocr errors]

XVII. (xv.) Præcipua magnitudine thynni': invenimus 1 talenta quindecim pependisse. Ejusdem caudæ latitudinem quinque cubita et palmum. Sunt et in quibusdam amni

pitis verbis, in hunc modum :

Nunc enim naturæ tractantur in

signium præcipua magnitudine. Thynnum, etc. » Tractantur enim hoc libro, virtute magis, indole, ac dote aliqua insignes, quam mole. H. XVII. 1. Thynni. Thynnus Gallis un thon genus quoddam sturionum est. HARD. - Præcipua magnitudine thynni. CETTI, Hist. Natural. Sard. tom. III, pag. 134, ait non raro thynnos millibus, quosdam non minus quam octingentarum supra mille pondo fuisse librarum. CUVIER.

2. Quindecim talenta pependisse. Quindecim talenta, si ad nostras mensuras revocaveris, efficiunt 386 kilogrammata,h. e. 772 libras vulgares. Ac perperam vir clarus LaCÉPÈDE, nostrati GUEROULT in notis laudatus, sæpe rem fieri non posse contendit (Histoire des poiss. tom. II, pag. 615), dum ait thynnos ex ovis minutissimis ortos, quæ quidem cum papaveris grano comparare consueverunt. Vide supra not. 1, fin. AJ.

3. Quinque cubita et palmum. Librariorum culpa factum putamus in Pliniano contextu, id quod sæpe accidisse multis exemplis docuimus, ut quinarii nota V perperam divisa, in binarium hoc loco transierit. Exhibent enim libri fere omnes, duo cubita. Verum Aristoteles refragatur : Hồn xxi, inquit ille, Hist. Anim. lib. VIII, cap. 34, p. 991, εἰλήφθη γέρων θύννος, οὗ σταθμὸς μὲν ἦν τάλαντα πεντεκαίδεκα, τοῦ δ ̓ οὐραίου

τὸ διάστημα πέντε πηχέων ἦν καὶ σπι 0au. «Jam captus fuit vetulus thynnus, cujus pondus erat talentum quindecim: caudæ distantia quinque cubitorum, et palmi.» H.— Latitudinem porro caudæ, διάστημα Philosophus appellavit: quasi caudæ furcam. Palmus hoc loco σan est, seu palmus major, mensura videlicet digitorum novenum : quam Latini alio nomine dodrantem vocant, quod a pedis longitudine quarta pars desideratur. Hæc palmi majoris mensura bis repetita, cubitum` romanum constituit, qui ex viginti quatuor hujusmodi digitis conficitur. HARD. - Dubitavi ego quandoque amanuenses quum numeralibus notis exceptas longitudines redderent, ex II, junctu fecisse V. Membranæ tamen a nobis laudatæ, itemque veteres editiones legunt non siglis, sed elementis duo cubita et palmum; quæ innuunt in autographo exstitisse II cubita et palmum, uti paulo antea talenta XV. Harduinus nostræ lectionis vetustatem minime dissimulavit, et librariorum culpa in Plin. texturam irrepsisse putavit (quod sæpe aliis docuit exemplis), ut quinarii nota v, perperam divisa in binarium hoc loco transierit, quum in omnibus fere libris exstare affirmet duo cubita. Nos hæc in cunctis invenire testamur, itemque penna exaratis codicibus subscribunt typographi. Rom. 1470, 1473. Venet. 1472, 1483, 1491, 1496, 1499, et Parm. 1476, 1480, 1481. Tarvis. 1479. Contra

5

bus haud minores silurus in Nilo, esox in Rheno,

rium ex Aristotele, in Plinio quoque inducendum statuit Harduinus: verum ex ipsa figura piscis, et convenientia ponderis numerus apud Aristotelem emendandus apparet. Qua enim ratione intelliges, ut thynnus xv talenta pendens, caudam adeo immanem haberet, ut ad v cubita et palmum porrigeretur? Audi Massarium medicum diligentissimum, et qui omnia in thynno contemplabatur: « Fetus lectio, ait, non thynni, sed thynnum habet hoc modo: præcipua magnitudine invenimus thynnum talenta quindecim pependisse, ejusdem caudæ latitudinem duo cubita et palmum: ut unum tantum hujusmodi ponderis repertum fuisse intelligas, nam sequitur etiam, ejusdem caudæ latitudinem, etc. Quod et Aristoteles confirmare videtur octavo de historia, unde Plinius hæc mutuatur, inquit enim : jam captus est thynnus senex, cujus pondus erat ad talenta quindecim, et caudæ intervallum ad cubita quinque et palmum; quod si proportionem hujus thynniet caudæ recte perpenderis, non ad quinque, sed ad duo cubita et palmum, ut in Plinio, in Aristotele legendum esse conjicies. » Cæterum, ut legentium conjecturis aliqua relinquam, sciant in primo Ambrosiano legi: duo cubita et palmum, fuit et in quibusdam amnibus. Si recta est verbi fuit ingestio, punctum delendum erit in hanc speciem: duo cubita et palmum fuit.REZZ.

- Certe quidem ille e Stagirita desumptus locus, videtur parum credibilis.Si enim inter acumina caudæ

[blocks in formation]

retur longus 25 pedes; sed plerique cod. manuscripti ferunt duo cubita. Harduinianæ tamen scripturæ tenax sum. Nam Plinius nullum emendare consuevit, nedum Aristotelem; quem doleo huic non sæpius examinatum, translatumque ad latinitatem. AJ.

4. Silurus. Silurum hunc Plinii, sturionem nostrum esse, l'esturgeon, Jovius credidit, et Hippolytus Salvianus, lib. de Hist. Aquat. fol. 244, aliique, haud tolerabili errore. Hic enim silurus Plinianus, e fluviatilium piscium numero haud dubie est sturio, mari in flumina subiens, inter marinos nulla controversia accensetur. Accedit, quod silurus grassatur ubicumque est, omne animal appetens, equos natantes sæpe demergens : sturio contra dentibus caret ; estque os ei sub rostro eo situ, vix ut pisciculos corripere ipsos valeat, rapinis majoribus multo ineptior. Quin inter viliores vulgi epulas ab Ambrosio, in Hexaem. libro V, homil. 5, a Juvenale, Satyra IV et XIV, aliisque siluri habentur: sturiones contra locum in delicatiore ganea haud postremum obtinent. Equidem silurum piscem, si in Europa quidem extraque Nilum reperitur, eum esse existimo, quem Arciam, vel Hacchia audio a Pannoniis nominari. Forma ejus, his referentibus, ingentis cujuspiam gobionis esse videtur

cauda fere anguillæ. Et quod opinionem hanc nostram summopere adjuvat, ore tam lato est, ut totum hominem perfacile capere possit: unde etiam verna

6

attilus in Pado, inertia pinguescens', ad mille aliquando

cula voce iidem Voratricem hominum, belluam hanc cognominarunt. Non squamis, sed molli cute nigraque, anguillæ instar obducitur, subalbidis tamen maculis distincta: quadringentas interdum libras pondere excedit: lautioribus mensis non admittitur, vile plebis pabulum. Quæ siluro Veterum tam apte conveniunt, ut in piscem alium cadere vix ea possint. Iconem illius, sub glanidis nomine, exhibet Aldrovandus ex Gesnero, et Salviano de piscibus, lib. V, pag. 569. Hard. Silurus in Nilo. Silurus Plinii a Gesnero luculenter descriptus est, malefica et vorax bestia. Silurus Ausonii ab eo diversus, sturio noster. Probatur id versibus poetæ coetanei Ausonio de Ægirtio fluvio Aquitaniæ scribentis: « Obtinet expulsus stabulum campestre silurus, Plus rapitur terris, quam modo piscis aquis.» Scalig. in Auson. Silurus Ungaris, harcha: Illyricis, sum: Bernensibus, salvi ; Suevis, waller, quasi balana: Danubii accolis, ein Schaid. DALEC. Haud minores.... silurus in Nilo. De siluro, qui idem cum Stagiritæ glani, eadem Nostro (lib. IX, cap. 16, 51) tradente de siluro quæ de glani philosophus, lib. VIII, cap. 20, et lib. IX, c. 37, nempe huic curæ esse liberos, caniculam et tempestates displicere, etc. Neque ille est noster esturgeon (acipenser sturio L.), sed silurus glanis L.wels aut schaid Germanorum, saluth Helvetiorum, etc. Nam 1o crudelis est piscis, qui equos sæpe comprehensos mergit. 2° Hamos ab eo fractos scribit Arist. quod nusquam

a debili et innocuo sturione factum novimus. 3° Auson. Mosell. v. 125, simillimum delphino pronuntiat ac oleo veluti illitum; utrumque vero To wells optime convenit, cui lævitas et fuscus viror, neutrum sturioni qui et cinerei coloris est, et spinis horret. 4° Ciceris magnitudinem illius ovis competere ait Arist. atqui unus est & wells, qui ova maxima habet. Nec minus huic ea conveniunt, quæ hoc loco Noster; quæ Hist. Anim. lib. XIV, cap. 25, Ælianus habet de siluri magnitudine, de voracitate, de arte capiendi. Non exacte quæ de feminæ ovis servandis sequuntur. Sed quum foramina mas et femina habitent, satis fuit alicui illos videre ovis suis proximos, ut fabella excogitaretur nova. Strab. lib. XVIII, p. m. 823 B. de coupe loquitur quasi de Nilotico pisce. Plinius quoque lib. V, cap. 9, inter pisces hunc nominat e lacu missos, unde Nilus fluere dicebatur. Ælianus, XII, 29, quosdam cicures ait in stagno prope Bubastin, quosdam vero parvulos in Cydno Cilicio, lacu Apami, Oronte, etc. Quod ob hanc causam dictum, quod non ipsum quidem wells, sed simillimos pisces, sive ejusdem generis, sive ejusdem speciei, habent et Nilus et Orontes. Conf. magnum opus de Ægypto. Cæterum nomen non stricte, ut nunc, sumebatur. Sic Ælian. lib. XII, cap. 14, de glani, in Mæandro et Lyco agens, cui illa tribuit, quæ de sobolis amore dixerat Aristoteles, et siluro similem ait. Comparat hunc igitur cum quibusdam ejusdem generis speciebus,

libras, catenato captus hamo, nec nisi boum jugis ex

forte cum Ægyptiis siluris. Sic et Pausan. Messen. p. m. 280, narrat in Nilo, Rheno, Istro gigni pisces noxios, glanibus Mæandri et Hermi similes, sed validiores nigrioresque. Et revera siluri quidam in istis amnibus. In Rheno et Istro, ipsissimus wells ille est, in Nilo aliæ species. Glanes vero Mæandri species minutiores fuisse videntur. CUVIER. Multus est in divinando pisce Rezzonicus, qui quidem multa obiter tum elegantia, tum scitu utilissima congerit. Nos tamen viri hypomnema longius sane quam quod pagellarum nostrarum limites continerent, aliunde vix utile post notas superiores præter

mittimus. AJ.

-

5. Esox. Vide imaginem apud Gesnerum, Galei Rhodii figuræ utcunque similem. DALEC. Esox in Rheno. Ita MSS. omnes, non exos, ut quidam finxere. Hesychio: too ἰχθὺς ποιὸς κητώδης. Isocen Isidorus pariter vocat, Orig. lib. XX, cap. 2. Offendimus et nos eam vocem apud Flodcardum, Hist. Rom. Eccles. lib. II, cap. 8: « Tum in Dei et in ipsius Sanctæ Helenæ nomine laxantes rete, gemino ditati gaudent esoce.» Fiebat ea in Matrona Galliæ amne piscatio. Item apud Sulp. Sever. de virtut. B. Martini, lib. III, cap. 13: « Ad primum jactum reti permodico immanem esocem Diaconus extraxit.» Et notæ Tironis, apud Gruterum, p. 182: Piscina, Esox, Esocina.» Glossæ latine Saxonicæ, quas laudat Du-Cangius, in glossario, esocem salmonem interpretantur. Ve

[ocr errors]

rius multo, ut quidem remur,

[ocr errors]

eum esse quem modo lucium Latini, brochet Galli appellitant; cujus generis piscium maxima est in Rheno copia, et præcipua bonitas ; probat Aldrovandus, de Piscibus, lib. V, cap. 39, pag. 630. De salmone inferius, ceu nusquam antea de eo delibata oratione, agitur, c. 32. H. Esos potius cum I. Ambros. multisque vetustis edit. aliisque, quam Neotericorum esox reciperem. Falso enim asserit Harduinus, quod esox in omnibus appareat manuscriptis. Anonymus in Venetæ editionis margine, quæ in Ambrosiana servatur bibliotheca: «Esos, inquit, piscis est ad similitudinem thynni, capitur frequens in Rheno ac Danubio, ludit cum algis et torsionibus, fugientesque mirum in modum insequitur. Capiuntur frequenter simul, quum ob corporis magnitudinem latere non possint. » Nescio igitur qua ratione sihi persuadere potuerit Harduinus esocem eum esse piscem, quem lucium Latini, brochet Galli vocant; quum lucius licet sit voracissimus, nusquam ad thynni figuram et amplitudinem perveniat. Esos, sive esox erit, qui ab Alberto Magno, lib. XXIV, dicitur: « Huso... piscis non squamosus in figura sturionis..... hunc piscem sturio confricando se ad eum agitat, ita quod sæpe simul capiuntur. Hic locus, uti alter ab Harduino allatus utique ostendunt magnam inter esocem, et sturionem inesse congruentiam. REZZON. Quis ille, non probe constat. Hoc loco tantum id nominis vidi et in

D

« AnteriorContinuar »