Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quam in nando meant, nullo in honore' est: quod qui

[blocks in formation]

Nec desunt, qui accipenserem piscem ab accipiendo derivatum existiment, quod frequens mensis accipiatur.» Etymologia alios, et Perotum, habeat patronos, nobisque sufficiat ad tollendam disputationein Athenæi testimonium, qui piscem hunc a Romanis ἀκκιπήσιον appellari testatur, Deipnosoph. lib. VII, fol. 204; unde accipenser, non acipenser a Dalecampio reddendus erat, cit. loc. Videtur tamen in viam rediisse, quum post latinam Athenæi æmulationem anno 1583, vulgatam, Plinio manus admovens nostram undique sequatur orthographiam. Arguendus igitur nobis erit Rondeletius, qui apud Athenæum legens ἀκιπέσσερα, ex iis deduxit grammaticorum errorem, qui auctore Sipontino acipenserem ab accipiendo dictum putant, quod frequenter accipiatur, De Pisc. lib. XIII, pag. 412: « Nam, inquit, et rarus est piscis, et nomen duplici c scribendum foret. Prima utique recte incedunt, ultima satis male, quum sibi invicem Plinii, Plauti, et Macrobii dicta cohæreant. Quodque magis est, Gesnerus, in

græcis Athenæi exemplaribus testatur bis occurrere ἀκκιπένσερα ; idque Aldrovandus minime ignoravit, ut etiam in impressione, cui Casaubonus animadversiones suas adjecit, legi άxxπvotov. Vide Aldrov. de Piscib. lib. IV, cap. 9, pag. 525. A Plinio igitur accipensis hic piscis appellatur; illorumque sententiam adhuc non improbabimus, qui acipensem in Martiale legunt, et primam et secundam vocabuli syllabam corripiunt; quum non ignoremus multa vatibus licere; tum magis iis in vocibus, quæ oblongitudinem metro obluctantur. Immo in hujus piscis nomine videntur sibi convenire Lucilius, atque Ovidius. Primi versiculos ex Ciceronis libris, de Finib. II, attulit in hanc speciem a multis diversam Isaac. Verburgius, tom. II, pag. 607 O Publi, o gurges, Galloni es homo miser, inquit : Cœnasti in vita nunquam bene, quum omnia in ista Consumis squilla, atque acipensere cum decumano. » Apud Ovidium legimus in Halieuticorum fragmento, v. 132: « Tuque peregrinis acipenser nobilis undis.» Lucilii carmina Harduinus omittit, Nasonis versiculum, ut puto, minime attulit, quia sibi ademerat patrocinium, quum poematium non Ovidio, sed alteri longe recentiori attribuat (ad Plin. lib. XXXII, c. 10, p. 595, n. 1): oblitus cæteroquin in annotationibus ad hunc ipsissimum Plinii librum pro germano Nasonis opere accepisse. Janus Ulitius, p. 510, num. 2, et pag. 511, num. 3,

c

:

[ocr errors]

4

dem miror, quum sit rarus inventu3. Quidam eum elopem

vocant.

qui nullo judicio in Plinium invectus est, et Halieuticon Gratio Falisco adscribit ad allatum versiculum adnotavit in MS. legi accipenser, p. 213. Convenit scriptura secundo Pliniano Ambrosianæ codici. In primo legitur accipenser, qua orthographia putarem hujus piscis nomen etiam apud Cicer. restituendum. REZZ.- Hæc bene, quanquam minime credendum est, castigatissimo poetæ Martiali placuisse, non dicam modo, quantitatis geminam corruptionem (quod solum nomen convenit licentiæ corripienti secundam in Palatia, Palatinas), sed et omissam cæsuram, quæ lex etiam quantitati præferenda. Cæterum si hoc tandem rogaveris quod maximi momenti est, quis his demum acipenser fuerit, vid. ad ult. not. hujus capitis, nempe 4. AJ.

Squamis ad os. Quærit Nigidius Figulus apud Macrobium, Saturn. libro II, capite 12, pag. 364 :

[ocr errors][merged small][merged small]

Contra quam in nando meant. Hunc locum summa fide restituimus, ex auctoritate probatissimorum codicum, Reg. 1, Colb. 1, 2, Paris. ac Chiffletiani ipsius, referente Dalecampio. Interpolarunt editores, qui scripsere, contra aquam nando meat. Salmasius ex MSS. pag. 1315, in Solin. contra quam in nando meat, quanquam meant in omnibus MSS. legitur : ac dum illud explicare nititur, miris involvit ambagibus. Nostram emendationem at

tarchus adjuvat, libro de Solert. Anim. pag. 979, ubi semper adversum undas et fluctus natare pisces admonet cavere ne vento secundum caudam incidente, squamæ elatæ corpus nudum exhibeant, ac sensu aliquo doloris afficiant : itaque proram suorum corporum semper adversam undis statuere : sic enim scissum a fronte mare branchias constringere, molliterque per summam dorsi superficiem defluere, squamas deprimere leniter, neque cum horrore erigere. Hoc vero, inquit, toti commune est piscium generi, præter elopem is enim suapte natura secundo vento et fluxu natat, neque sibi a flatu metuit, ne squamas arrigat, quum earum commissuræ non sint, ut cæteris, versus caudam consertæ. Τοῦτο μὲν οὖν, ὥσπερ ἔφην, κοινόν ἐστι τῶν ἰχθύων, πλὴν τοῦ ἔλλοπος. Τοῦτο δέ φασι κατ' ἄνεμον καὶ ῥοῦν νήχεσθαι, μὴ φοβούμενον τὴν ἀναχάραξιν τῆς λεπίδος, ἅτε δὴ πρὸς οὐρὰν τὰς ἐπιπτυχὰς ἐχούσης. Ex quibus apparet vitiosam esse saltem receptam hactenus in contextu Pliniano lectionem, qua contra aquam meare aci. penser dicebatur. HARD.

2. Nullo in honore. Refert hunc Plinii locum Sammonicus apud Macrob. Saturn. lib. II, cap. 12, pag. 364. HARD.

[ocr errors]

3. Rarus inventu. Cicero, lib. de Fato, Macrobio referente : Allatus est forte Scipioni acipenser, qui admodum r raro capitur, etc. » HARD.

4. Quidam eum. Appionem gram

I

XXVIII. Postea præcipuam auctoritatem fuisse lu

[ocr errors]

Apicii luxu, Athenæo teste, libro VII, pag. 364, elopem eumdem cum acipensere esse tradidit. In eadem hæresi videtur fuisse Lucilius scribens, Surrenti Elopa fac emas. >> Contra Columella, lib. VIII, cap. 16, et Ovidius Pamphylio mari tantum elopa tribuentes, certissime illum ab acipensere, nostri quoque maris incola, distinxerunt. Ovidio et Columellæ subscribit Archestratus apud Athenæum, qui acipenserem nostrum γαλεόνα Græcis, non oα vocari existimant; ipse denique Plinius, lib. XXXII, c. 54. H.-Acipenser. . . . elopem. Quod Veteres acipenseri elopique maxime peculiare tribuunt, id nulli piscium quidem convenit: nulli enim squamæ versus caput tendunt. Sed iis quos vocamus sturiones (esturgeons), pro squamis laminæ ita ad linearum longitudinalium formam sitæ, ut nec in superiorem excurrant, neque tegularum modo, ut in plerisque piscium fit. Quod quidem a frivolo viatore observatum hyperbola locum potest præbuisse. Inde causam Rondeletius, dein alii habuerunt cur acipenserem vellent cum nostro sturione comparare. Etenim Athen. acipenserem inter cartilaginosos pisces numerat, in squalorum familia. Contradicit tamen ipse Noster, quum hunc rarum dicit, adstipulante quidem Tullio; item Martiale, lib. XIII, epigr. 91: « Ad Palatinas acipensera mittite mensas. Ambrosias ornent munera rara daId vero de nostro sturione

pes.

[ocr errors]

strato (apud Athenæum) fidem adhibueris,parvus fuit acipenser ac rostro acuminato, forma vero triangulari. Qui minimi æstimabatur, mille tamen drachmis atticis constabat. Quod videtur potestque concludi vel e Ciceroniano dicterio ad Scipionem qui ad cœnam multos temere invisentes vocabat : « Vide, Scipio, quid agas: acipenser iste paucorum hominum est. » Atqui nostro sturioni sæpe 10, vel 12 pedes longitudine sunt. Acipenseris fama apud Romanos non eadem perpetuo fuit, sed magna fuit, quum aliqua fuit. Narratque Athenæus (lib. VII, pag. 294), item Sammonicus Severus (quem citat Macrob. Saturn. lib II, cap. 12), eum ad mensam portari multis servis et præcedente tibicine. Hæc me jubent credere apud Veteres de minore acuti rostri sturione (sterlet Russorum, acipensere rutheno L. acipensere pygmæo Pall.)agi,quem Russi in deliciis habent. Euxinum hic mare incolit, et quidquid fluviorum in illud influit; translatusque in lacus Ladoga et Mæler, optime hic agitat ævum. Hunc, omnium sturionum minimum simul delicatissimumque, Pallas ait Petropoli sæpe venire insano pretio, quum longitudine excedit duos pedes. Tum Archestratus apud Athenæum hunc ait circa Rhodum inveniri, ubi appellatio huic contigit Galeus Rhodius. Neque enim quidquam vetat hunc in Asiæ Minoris amnibus, ergo et circa Rhodum degere : unde Romam advectus est, quo nonnunquam

non jure aliquis dixerit. Si Arche- præsertim tempore luxuria efflagi

po', et asellis', Cornelius Nepos, et Laberius poeta mi

tavit. Plinius quidem, lib. XXXIII, cap. II, hunc ait non Italiæ ignotum, neque ergo cum elope confundendum, de quo Ovid. Hal. vs. 197: « Et pretiosus elops nostris incognitus undis. » Sed idem Ovid. de acipensere, v. 34 : «Tuque peregrinis acipenser nobilis undis. » Cæterum non ea in nominum apud Veteres constantia et convenientia fuit, ut non acipenserem quoque appellaverint vulgarem nostrum sturionem, unde Plinii argumentatio. At Rondeletius non cogitans unde falso existimaverint Veteres acipenseris squamas retro versas, id elopi proprium esse fingit, asseritque hunc characterem acipen seri tributum ab iis qui duas species confundebant. Sed in nullo pisce quod norimus, notatur, potuitque elops esse vel ipsissimus ille sterlet, vel quælibet e sturionum speciebus. Appian. ap. Athenæum (lib. VIII, pag. 294) ait, ut Plinius, elopem eumdem esse cum acipensere; neque quidquam ex iis quæ de elope prolata sunt huic synonymiæ contradicit. De eo quidem bis tantum (lib. II, cap. 13 et 15) Stagirita, sed ad anatomica quædam approbanda quæ nil singulare ac proprium habent. Sed per Varronem (de Re rustica, lib. II, cap. 6), et Plinium (libro IX, cap. 54), novimus Rhodi hunc optimum fuisse; quod de acipensere Archestratus (ap. Athen, lib. VII, cap. 295), Colum. lib. VIII, cap. 16, et Ælianus, lib. VIII, c. 28, in mari Pamphylico locant, quod

teste (lib. XXXII, cap. 11) a quibusdam elopi tribuebatur sapor palmarius. Ita Matron parodus

in Athenæo hunc nobilissimum et Diis vere dignum piscem pronuntiat. Nec parvo constabat. Varro, teste Nonio, hunc multum munus vel multinummum dicebat. Ælian. tradit (lib. VIII, cap. 28), piscatores, quibus id contigerat ut caperent elopem, et navim, et caput coronare sertis, et tuba facta nuntiare quum portum repeterent; quod non multum recedit ab his quæ Sammonicus, Macrob. lib. cit. ait factum, acipensere ad imp. Severi mensam delato. Pallas (Zoograph. Ross. lib. III, pag. 297) elopem putat quemdam e sturionibus cæteris spinosiorem, et Marsiglio (Danub. IV, tab. xII, fol. 2) repræsentatum sub nomine Husonis sexti. Sed quid in causa cur hunc præcipue a Veteribus nominatum elopem credat, non subjungit. Nec necesse est adjiciam, piscem cui Linnæus nomen imposuit elopis sauri, quum sit in Europa incognitus, nihil habere quod Veterum elopi conveniat. CUVIER.

XXVIII. 1. Lupo. Gallis lubin, inquit, Hippolytus Salvianus, fol. 108. Bellonius, un bar. Ambrosius in Hexaem. lib. V, cap. 2, luporum teneritudinem mire commendat. HARD,

2. Et asellis. Quum merlucium nostrum asellum interpretor, id eruditorum magis consensui tribuo, quam exploratæ satis apertæque veritati. Asellos enim cap. 25, dixit

morum, tradidere. Luporum laudatissimi, qui appellantur lanati3, a candore mollitiaque carnis. Asellorum duo

argumentum esse, quod nonnisi longo post tempore capiantur. Sic etiam Aristot. Σημεῖον δὲ δοκεῖ εἶναι τοῦ τὸν ὄνον φωλεῖν πλεῖστον χρόνον, τὸ διὰ πλείστου ἁλίσκεσθαι χρόνου. At a nostris piscatoribus toto ferme anno merlucii capiuntur. Neque cœtera merlucio conveniunt, quæ de asello scribit Aristoteles, citante Athenæo, lib. VII, pag 315. Nam neque os habet apertum, et hians; neque solitarius est, sed gregalis : neque alias denique notas habet, quas ovo tribuit idem Philosophus, Hist. Anim. lib. IX, cap. 48, pag. 1084. Et merlucium tamen interpretantur Hippolytus Salvianus, Rondeletius, Scaliger, aliique. Aldrovandus id nomen esse vult callariæ, hoc est, aselli minoris : majoris, capellan: alterumque agnoscit idem aselli minoris genus in Oceano Britannico, qua Normanniam Galliæ provinciam alluit, frequens, ac vile, le merlun. HARD.

[ocr errors]

3. Lanati. Martialis, lib. XIII, epigr. LXXXIX: << Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi, Æquoreo dulces cum sale pastus aquas. HARD. Lupus, græce λábpaž, sic dictus a vorandi aviditate propter similitudinem lupi terrestris. Ovid. Hal. v. 38 « Lupus acri concitus ira, Discursu fertur vario, fluctusque ferentes Prosequitur, quassatque caput, dum vulnere sævus Laxato cadat hamus, et ora patentia linquat. » Martial. ex loco vides hos in pretio maxime fuisse, qui prope fluminum ostia mare intrantium degebant. Hinc quoque Ti

[blocks in formation]

---

5. Callaria. Taλapíav vocat Dorion, libro de Piscibus, apud Ath. lib. VII, pag. 312; Archestratus, pag. 316, Καλλαρίαν. Ονίσκον sive asellum minorem, idem Dorion, pag. 315. Kλapías per syncopen, Oppiano, Halieut. lib. I, vers. 106, HARD. · Βάκχος, ut τοῦ ὄνος synonymia invenitur (Euthydem. apud Athen. lib. VII, pag. 315). Occurrunt quoque, ut synonymiæ nomina Callarias, Galerias, Galeridas; sed quænam species tot nominibus significentur, ne indicatur quidem. Neque equidem affirmare ausim de mustelis aut lotis ibi rursus agi, tanta Veterumn nomenclaturæ inconstantia et perturbatio inest! CUVIER. - In silentio doctiorum monebimus, ut saltem ea non nos fugiant quæ circumferuntur, Adriano Junio tres asellorum species recenseri, nempe 1o Asellum proprium, græce övov, ¿víoxov, xeλλápnv,

« AnteriorContinuar »