Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors]

CAII PLINII SECUNDI

HISTORIÆ NATURALIS

LIBRI XXXVII

CUM SELECTIS COMMENTARIIS J. HARDUINI AC RECENTIORUM INTERPRETUM
NOVISQUE ADNOTATIONIBUS

PARS TERTIA CONTINENS ZOOLOGIAM,

GEORGII CUVIER

NOTIS ET EXCURSIBUS ILLUSTRATAM,

CURANTE

Jo. B. FR. STEPH. AJASSON DE GRANDSAGNE.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ENOX LIBRA

NEW YORK

NATURALIS HISTORIE

I. (1.) ANIMALIUM,

LIBER IX.

NIMALIUM, quæ terrestria appellavimus, hominum quadam consortione degentia, indicata natura est. Ex reliquis minimas esse volucres convenit. Quamobrem prius æquorum, amnium, stagnorumque dicentur. (11.) Sunt autem complura in iis, majora etiam terrestribus. Causa evidens, humoris luxuria. Alia sors alitum, quibus vita pendentibus1. In mari autem tam late supino, molli- 2 que ac fertili nutrimento' accipiente causas genitales3 e sublimi semperque pariente natura, pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu, nunc fluctu convolutis seminibus, atque principiis vera ut fiat vulgi opinio, quidquid nascatur in parte naturæ ulla, et in mari esse; præterque, multa, quæ nusquam alibi. Rerum quidem; non solum arima- 3

I. 1. Quibus vita pendentibus. Hoc est quæ vivunt pendentes in aere, et id mari opponit, molli nempe ac genitalium seminum pleno. AJ.

2. Mollique ac fertili nutrimento. Arist. de longitudine ac brevitate vitæ, capite secundo : « Oportet enim intelligere, quod animal est natura humidum et calidum, et vivere tale quippiam est, ac senectus frigida et sicca.» Et libro de Generatione Animalium primo, cap. 17 : « Nutrimentum enim omnium, humidum magis. PINT. Ergo perperam olim in ed. accremento. AJ.

3. Causas genitales. Plinius, lib.

II, c. 3.: « Quoniam ide (e cælo) deciduis rerum omnium seminibus innumeræ, in mari præcipue, ac plerumque confusis, monstrifica gignantur effigies. » Vid. nos hic. H.

4. Rerum quidem. Pleraque, inquit, mare gignit, ad similitudinem eorum, quæ in terra reperiuntur, sive animalium, sive etiam rerum cæterarum. Ludunt operam Rondeletius, et Aldrovandus, dum sollicitius investigant, ea piscium quorumnam sint nomina, uva, gladius, serra, cucumis: quæ a cæteris scriptoribus ne sunt appellata quidem. HARD.

I

8

lium simulacra esse, licet intelligere intuentibus uvam 5, gladium, serras': cucumim yero et colore et odore similem: quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cochleis 9.

II. (III.) Plurima autem' et maxima in Indico mari animalia, e quibus balænæ quaternum jugerum', pristes3 ducenum cubitorum : quippe ubi locustæ quaterna cubita impleant*: anguillæ quoque in Gange amne tricenos pedes. 2 Sed in mari belluæ circa solstitia maxime visuntur. Tunc

5. Uvam. Sepia, quam officinalem dictitant, ova in uvæ formam glomerata invenias, quibus subfuscus est color, et nigrescentis botri similitudo. CUVIER.

6. Gladium. Quem recentiores Linnæani xiphiam gladium (§ip95, Græcis est ensis), vulgus autem poisson épée solent dicere. CUVIER. 7. Serras. Plebi la scie (squalum pristin Lin.) CUVIER.

8. Cucumim. Holothurias Lin. dicit, quas et maritimos priapos dicunt, in primis holothuriam pentecten.quæ si sese contraxerint, cucumeribus simillimæ sunt. CUVIER.

9. Equorum...cochless. Hippocampum innuit, qui et equus marinus audit; syngnath in hippocampum Lin.) pisciculum, cui corpus Joricatum cochleæ famam potuit facile conciliare. Equini capitis formam caput, imminuto quidem modulo, repræsentat. CUVIER.

II. 1. Plurima autem. Hæc Solin. a Plinio, cap. LII, pag. 81. HARD.

2. Quaternum jugerum. Quantum terræ spatium quædam oppida non balænarum ingenti occupant, mole, vetustos scriptores sancti quoque Patres secuti, multa inερCoxxos prodiderunt, quæ Bochar

5

tus collegit de Anim. p. I, lib. I, cap. 7, pag. 51. Compertum est, ex eorum relatu, qui ad balænarum piscationem se conferunt, majores illos cetos in Europa saltem, plerumque quinquaginta, raro admodum centum pedum, aut exx mensuram excedere. HARD.

3. Pristes. Neque ex Æliani historia, neque ex Plinii relatu, qualis sit pristis, poteris cognoscere. At Nonius, cap. xIII, n. 13 : « Pristis, inquit, navigii genus a forma pristium marinarum, quæ longi corporis sunt, sed angusți. Claudius rerum Rom. lib. XII. Quinque pristes, navigium ea forma a marina bellua dictum est. » Cetaceus piscis est Indici maris, quem nonnulli livellam vocant: rostro longissimo, osseo, utrimque aculeato, serræ aut rastri modo. Iconem Rondeletius exhibet, lib. XVI, cap 15. Nos genuinum servamus in Cimelio Parisiensi nostro. Hard,

4. Locustæ quaterna cub, impleant. Vidimus nos quasdam locustas (langoustes) et astacos (homards) trium immo et quatuor pedum longitudine. CUVIER.

5. Anguilla in Gange amne tricenos pedes. Hyperbole viatorum, cui

« AnteriorContinuar »