Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

,Velatumque stola, mea quum conferbuit ira?" Quid responderet?..,,Magno patre nata puella

est."

At quanto meliora monet pugnantiaque istis
Dives opis natura suae, tu si modo recte
Dispensare velis ac non fugienda petendis
Immiscere. Tuo vitiò rerumne labores,
Nil referre putas? Quare, ne poeniteat te,
Desine matronas sectarier, unde laboris
Plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos viridesque lapillos -
Sit licet hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur

aut crus

Rectius, atque etiam melius persaepe togatae est.
Adde huc quod mercem sine fucis gestat, aperte
Quod venale habet ostendit, nec, si quid honesti

est,

Iactat habetque palam, quaerit quo turpia celet.
Regibus hic mos est: ubi equos mercantur, opertos
Inspiciunt, ne, si facies, ut saepe, decora
Molli fulta pede est, emtorem inducat hiantem,
Quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua
cervix.

Hoc illi recte; ne corporis optima Lyncei
Contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
Quae mala sunt, spectes.,,O crus! o brachia!"
Verum

Depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronae praeter faciem nil cernere possis,
Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata - nam te
Hoc facit insanum - ; multae tibi tum officient res,
Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
Ad talos stola demissa et circumdata palla,
Plurima, quae invideant pure apparere tibi rem.
Altera nil obstat Cois tibi: paene videre est

75

80

85

90

95

100

Ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri pretiumque avellier ante

105 Quam mercem ostendi?,,Leporem venator ut alta In nive sectetur, positum sic tangere nolit," Cantat et apponit,,Meus est amor huic similis:

nam

,,Transvolat in medio posita et fugientia captat." Hiscine versiculis speras tibi posse dolores 110 Atque aestus curasque graves e pectore pelli? Nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, Quid latura sibi quid sit dolitura negatum,

Quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris 115 Pocula? num esuriens fastidis omnia praeter Pavonem rhombumque? Tument tibi cum inguina,

num, si Ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem Continuo fiat, malis tentigine rumpi? Non ego namque parabilem amo venerem facilemque.

120 Illam,,Post paullo"...;,,Sed pluris"...; Si exierit vir,"

...

Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
Stet pretio neque cunctetur, cum est iussa venire.
Candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque

longa

Nec magis alba velit, quam dat natura, videri.
125 Haec, ubi supposuit dextro corpus mihi laevum,
Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi,
Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Ianua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
130 Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,

Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,

Ne nummi pereant aut pyga aut denique fama.
Deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.

SATIRA III.

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati,
Iniussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc: Caesar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quidquam proficeret; si collibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret,,Io Bacche!" modo summa
Voce, modo hac, resonat quae chordis quatuor ima.
Nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna, loquens, modo
Sit mihi mensa

[ocr errors]

tripes et

5

10

,,Concha salis puri et toga, quae defendere frigus, ,,Quamvis crassa, queat." Decies centena dedisses 15 Huic parco paucis contento: quinque diebus Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum Mane, diem totum stertebat. Nil fuit unquam Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi,,Quid tu? ,,Nullane habes vitia?" Immo alia, et fortasse 20

minora.

Maenius absentem Novium cum carperet,,,Heus tu,"
Quidam ait,,ignoras te, an ut ignotum dare nobis
Verba putas?",,Egomet mi ignosco" Maenius

inquit,

Stultus et improbus hic amor est dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis:
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
HORATIUS.

10

25

Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? At tibi

contra

Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. Iracundior est paulo, minus aptus acutis 30 Naribus horum hominum, rideri possit eo, quod Rusticius tonso toga defluit et male laxus

In pede calceus haeret; at est bonus, ut melior vir Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens

Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum 35 Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim Natura aut etiam consuetudo mala: namque Neglectis urenda filix innascitur agris.

Illuc praevertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec
40 Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.
Vellem in amicitia sic erraremus et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At pater ut gnati, sic nos debemus, amici
Si quod sit vitium, non fastidire: strabonem
45 Appellat paetum pater, et pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim

Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum
Balbutit scaurum pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit: frugi dicatur. Ineptus
50 Et iactantior hic paulo est: concinnus amicis
Postulat ut videatur. At est truculentior atque
Plus aequo liber: simplex fortisque habeatur.
Caldior est: acres inter numeretur. Opinor,
Haec res et iungit, iunctos et servat amicos.
55 At nos virtutes ipsas invertimus atque

Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit, multum demissus homo ille;
Tardo cognomen pingui damus. Hic fugit omnes
Insidias nullique malo latus obdit apertum;
60 Cum genus hoc inter vitae versetur, ubi acris

Invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano
Ac non incauto fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
Obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone molestus:
,,Communi sensu plane caret" inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam!
Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum est,
Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce -
Si modo plura mihi bona sunt - inclinet: amari
Si volet, hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est,
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
Cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res
Ut quaeque est, ita suppliciis delicta coërcet?
Si quis eum servum, patinam qui tollere iussus
Semesos pisces tepidumque ligurrierit ius,
In cruce suffigat: Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Maius peccatum est: Paulum deliquit amicus;
Quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
Odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,
Qui nisi, cum tristes misero venere Calendae,

65

70

75

80

85

Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto iugulo historias captivus ut audit.

90

Comminxit lectum potus mensave catillum
Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
Sit mihi? Quid faciam, si furtum fecerit, aut si
Prodiderit commissa fide sponsumve negarit?
Quis paria esse fere placuit peccata, laborant,

95

« AnteriorContinuar »