Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Cum ventum ad verum est: sensus moresque re

pugnant

Atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. Cum prorepserunt primis animalia terris, 100 Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter

Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere; dehinc absistere bello,
105 Oppida coeperunt munire et ponere leges,

Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,

Quos venerem incertam rapientes more ferarum
110 Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.
Iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest iusto secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis;
115 Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti

Et qui nocturnus sacra divum legerit. Adsit Regula, peccatis quae poenas irroget aequas, Ne scutica dignum horribili sectere flagello. 120 Nam, ut ferula caedas meritum maiora subire Verbera, non vereor, cum dicas esse pares res Furta latrociniis, et magnis parva mineris Falce recisurum simili te, si tibi regnum Permittant homines. Si dives, qui sapiens est, 125 Et sutor bonus et solus formosus et est rex: Cur optas quod habes? 9,,Non nosti, quid pater"

inquit

,,Chrysippus dicat:,,,,Sapiens crepidas sibi nun

quam

Nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens. 6666 J Qui?

g Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen

atque

Optimus est modulator; ut Alfenus vafer omni
Abiecto instrumento artis clausaque taberna
Sutor erat; sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex; solus sic rex. 9 Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri, quos tu nisi fuste coërces,
Urgeris turba circum te stante miserque
Rumperis et latras, magnorum maxime regum!
Ne longum faciam, dum tu quadrante lavatum
Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur; et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici,
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.

130

135

140

SATIRA IV.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poëtae
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus
Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte: nam ut multum, nil moror.
Ecce,

Crispinus minimo me provocat:,,Accipe, si vis,
,,Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus uter plus scribere possit."

[ocr errors]

5

10

15

Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
At tu conclusas hircinis follibus auras
20 Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius ultro
Delatis capsis et imagine, cum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote
plures

25 Culpari dignos. Quemvis media elige turba,
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
Hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
30 Vespertina tepet regio; quin per mala praeceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.

g Foenum habet in cornu, longe fuge: dummodo risum 35 Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico, Et quodcunque semel chartis illeverit, omnes Gestiet a furno redeuntes scire lacuque

Et pueros et anus. 9 Agedum, pauca accipe contra. Primum ego me illorum, dederim quibus esse poëtas, 40 Excerpam numero: neque enim concludere versum Dixeris esse satis; neque, si quis scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam. Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os Magna sonaturum, des nominis huius honorem. 45 Idcirco quidam, comoedia necne poëma Esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo Differt sermoni, sermo merus. J At pater ardens Saevit, quod meretrice nepos insanus amica 50 Filius uxorem grandi cum dote recuset,

Ebrius et - magnum quod dedecus - ambulet ante

Noctem cum facibus. 9 Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis,
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si

Tempora certa modosque, et quod prius ordine
verbum est

55

60

65

Posterius facias, praeponens ultima primis:
Non, ut si solvas,,Postquam discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit,"
Invenias etiam disiecti membra poëtae.
Hactenus haec: alias iustum sit necne poëma,
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat et Caprius, rauci male, cumque libellis,
Magnus uterque timor latronibus; at bene si quis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Coeli Byrrhique latronum,
Non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigelli;
Nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus,
Non ubivis coramve quibuslibet. 9 In medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes: 75
Suave locus voci resonat conclusus. 9 Inanes
Hoc iuvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. 9,,Laedere gaudes,"
Inquis,,, et hoc studio pravus facis." Unde
petitum

Hoc in me iacis? Est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere

70

80

Qui nequit hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. 85

Saepe tribus lectis videas coenare quaternos, E quibus unus avet quavis adspergere cunctos Praeter eum, qui praebet aquam; post hunc quoque potus, Condita cum verax aperit praecordia Liber. 90 Hic tibi comis et urbanus liberque videtur, Infesto nigris; ego si risi, quod ineptus Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua De Capitolini furtis iniecta Petilli

95 Te coram fuerit; defendas, ut tuus est mos: Me Capitolinus convictore usus amicoque ,,A puero est, causaque mea permulta rogatus ,,Fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe ; ,,Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud 100 ,,Fugerit." Hic nigrae sucus loliginis, haec est Aerugo mera. Quod vitium procul afore chartis Atque animo prius, ut si quid promittere de me Possum aliud vere, promitto. Liberius si Dixero quid, si forte iocosius; hoc mihi iuris 105 Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando. Cum me hortaretur, parce, frugaliter atque Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset⚫ ,,Nonne vides, Albi ut male vivat filius utque 110,,Barrus inops? Magnum documentum, ne patriam

rem

„Perdere quis velit." A turpi meretricis amore Cum deterreret:,,Sectani dissimilis sis." Ne sequerer moechas, concessa cum venere uti Possem :,,Deprensi non bella est fama Treboni," 115 Aiebat.,,Sapiens, vitatu quidque petitu

,,Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si

[ocr errors]

Traditum ab antiquis morem servare tuamque,
,,Dum custodis eges, vitam famamque tueri
,,Incolumem possum; simul ac duraverit aetas

« AnteriorContinuar »