Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ODE XVIII.

AD QUINCTILIUM VARUM.

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili:
Siccis omnia nam dura deus proposuit, neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

5 Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata, monet Sithoniis non levis Evius,
10 Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam, nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui,
15 Et tollens vacuum plus nimio gloria verticem,
Arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.

5

10

ODE XIX.

AD GLYCERAM.

Mater saeva Cupidinum

Thebanaeque iubet me Semelae puer

Et lasciva Licentia

Finitis animum reddere amoribus.

Urit me Glycerae nitor

Splendentis Pario marmore purius;

Urit grata protervitas

Et vultus nimium lubricus adspici.

In me tota ruens Venus

Cyprum deseruit, nec patitur Scythas
Et versis animosum equis

Parthum dicere, nec quae nihil attinent.

Hic vivum mihi caespitem,

Bimi cum patera meri:

Mactata veniet lenior hostia.

hic

Verbenas, pueri, ponite thuraque

15

ODE XX. Read

AD MAECENATEM.

Vile potabis modicis Sabinum
Cantharis, Graeca quod ego ipse testa
Conditum levi, datus in theatro
Cum tibi plausus,

Care Maecenas eques, ut paterni
Fluminis ripae simul et iocosa
Redderet laudes tibi Vaticani
Montis imago.

Caecubum et prelo domitam Caleno
Tu bibes uvam: mea nec Falernae
Temperant vites neque Formiani
Pocula colles.

ODE XXI. Read

IN DIANAM ET APOLLINEM.

Dianam tenerae dicite virgines,

Intonsum, pueri, dicite Cynthium

Latonamque supremo

Dilectam penitus Iovi!

Vos laetam fluviis et nemorum coma,
Quaecunque aut gelido prominet Algido,

Nigris aut Erymanthi

Silvis aut viridis Cragi;

5

10

5

10

15

5

10

15

20

Vos Tempe totidem tollite laudibus
Natalemque, mares, Delon Apollinis,
Insignemque pharetra

Fraternaque humerum lyra!

Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
Pestemque a populo et principe Caesare in
Persas atque Britannos

Vestra motus aget prece.

ODE XXII.

Read

AD ARISTIUM FUSCUM.

Integer vitae scelerisque purus
Non eget Mauris iaculis neque arcu
Nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra,

Sive per Syrtes iter aestuosas,
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto` Lalagen et ultra
Terminum curis vagor expeditis,
Fugit inermem,

Quale portentum neque

militaris

Daunias latis alit aesculetis,

Nec Iubae tellus generat, leonem

Arida nutrix.

Pone me pigris ubi nulla campis

Arbor aestiva recreatur aura,

Quod latus mundi nebulae malusque
Iuppiter urget;

Pone sub curru nimium propinqui
Solis in terra domibus negata:
Dulce ridentem Lalagen amabo,
Dulce loquentem.

ODE XXIII.

AD CHLOEN.

Vitas hinnuleo me similis, Chloë,
Quaerenti pavidam montibus aviis
Matrem non sine vano

Aurarum et siluae metu.

Nam seu mobilibus veris inhorruit
Adventus foliis, seu virides rubum
Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit.

Atqui non ego te tigris ut aspera
Gaetulusve leo frangere persequor:
Tandem desine matrem
Tempestiva sequi viro.

5

10

ODE XXIV.

AD VIRGILIUM MARONEM. Ad

Quis desiderio sit pudor aut modus
Tam cari capitis? Praecipe lugubres
Cantus, Melpomene, çui liquidam pater
Vocem cum cithara dedit.

Ergo Quinctilium perpetuus sopor
Urget! Cui pudor et iustitiae soror,
Incorrupta fides, nudaque veritas

Quando ullum inveniet parem?

5

10

15

20

Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior, quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius heu non ita creditum
Poscis Quinctilium deos.

Quodsi Threicio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,
Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida,

Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum: sed levius fit patientia,
Quidquid corrigere est nefas.

[blocks in formation]

ODE XXV.

AD LYDIA M.

Parcius iunctas quatiunt fenestras
Iactibus crebris iuvenes protervi,
Nec tibi somnos adimunt, amatque
Ianua limen,

Quae prius multum facilis movebat
Cardines, audis minus et minus iam:
,,Me tuo longas pereunte noctes,
,,Lydia, dormis?"

Invicem moechos anus arrogantes
Flebis in solo levis angiportu,
Thracio bacchante magis sub inter-

lunia vento,

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »