Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Post hunc personae pallaequè repertor honestae
Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis,
Et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
Successit vetus his comoedia, non sine multa
Laude; sed in vitium libertas excidit et vim
Dignam lege regi: lex est accepta, chorusque
Turpiter obticuit sublato iure nocendi.
Nil intentatum nostri liquere poëtae;

Nec minimum meruere decus, vestigia Graeca
Ausi deserere et celebrare domestica facta,
Vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis,
Quam lingua, Latium, si non offenderet unum-
quemque poëtarum limae labor et mora. Vos, o

280

285

290

Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
Multa dies et multa litura coërcuit atque

Perfectum decies non castigavit ad unguem.

Ingenium misera quia fortunatius arte

295

Credit et excludit sanos Helicone poëtas

Democritus, bona pars non ungues ponere curat,
Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poëtae,
Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
Tonsori Licino commiserit. O ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poëmata ... verum
Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi;
Munus et officium, nil scribens ipse, docebo,
Unde parentur opes, quid alat formetque poëtam,
Quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est et principium et fons:
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,

HORATIUS.

17

300

305

310

Quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae 315 Partes in bellum missi ducis: ille profecto Reddere personae scit convenientia cuique. Respicere exemplar vitae morumque iubebo Doctum imitatorem, et vivas hinc ducere voces. Interdum speciosa locis morataque recte

320 Fabula, nullius veneris, sine pondere et arte,
Valdius oblectat populum meliusque moratur,
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
325 Romani pueri longis rationibus assem

Discunt in partes centum diducere. §,,Dicat
Filius Albini: Si de quincunce remota est

,,Uncia, quid superat?" g Poteras dixisse: triens. I,,Eu! ,,Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?" 330 9 Semis. J At haec animos aerugo et cura peculi Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro et levi servanda cupresso? Aut prodesse volunt, aut delectare poëtae, Aut simul et iucunda et idonea dicere vitae. 335 Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta Percipiant animi dociles teneantque fideles: Omne supervacuum pleno de pectore manat. Ficta voluptatis causa sint proxima veris, Nec quodcunque volet, poscat sibi fabula credi, 340 Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. Centuriae seniorum agitant expertia frugis, Celsi praetereunt austera poëmata Rhamnes: Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci, Lectorem delectando pariterque monendo. 345 Hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit Et longum noto scriptori prorogat aevum. Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:

Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et

mens,

Poscentique gravem persaepe remittit acutum,
Nec semper feriet, quodcunque minabitur, arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit

Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem:
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terque bonum cum risu miror, et idem
Indignor quandoque bonus dormitat Homerus.
Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ut pictura, poësis: erit quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes.
Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri,
Iudicis argutum quae non formidat acumen;
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
O maior iuvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor: certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi - consultus iuris et actor
Causarum mediocris abest virtute diserti

350

355

360

365

370

Messalae, nec scit quantum Cascellius Aulus,

Sed tamen in pretio est -; mediocribus esse poëtis

Non homines, non di, non concessere columnae.

Ut gratas inter mensas symphonia discors

Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver

375

Offendunt, poterat duci quia coena sine istis:
Sic animis natum inventumque poëma iuvandis,
Si paulum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant impune coronae :
Qui nescit versus tamen audet fingere? 9 Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.

380

385 g Tu nihil invita dices faciesve Minerva,

Id tibi iudicium est, ea mens; si quid tamen olim
Scripseris, in Maeci descendat iudicis aures

Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis; delere licebit,

390 Quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones.
Dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
395 Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere, quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno:

400 Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus,
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata via est, et gratia regum
405 Pieriis tentata modis, ludusque repertus,
Et longorum operum finis: - ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo!
Natura fieret laudabile carmen, an arte,

Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena, 410 Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic Altera poscit opem res et coniurat amice.

Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat 415 Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. Nunc satis est dixisse:,,Ego mira poëmata pango; ,,Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est ,Et, quod non didici, sane nescire fateri, "

Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, 420 Assentatores iubet ad lucrum ire poëta

Dives agris, dives positis in foenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor, si sciet inter-
noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae: clamabit enim,,Pulchre!",,Bene! Recte!".
Pallescet super his, etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo,
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis

sic

425

430

[ocr errors]

Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quinctilio si quid recitares,,,Corrige, sodes,
,Hoc" aiebat,,et hoc." Melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra: delere iubebat

435

440

Et male tornatos incudi reddere versus.

Si defendere delictum quam vertere malles:

Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque et tua solus amares.

Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,

445

Culpabit duros, incomtis allinet atrum

[ocr errors]

Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
Fiet Aristarchus; non dicet,,Cur ego amicum
Offendam in nugis?" Hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget
Aut fanaticus error et iracunda Diana,
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam,
Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.

450

455

« AnteriorContinuar »