S. Thomæ Aquinatis Summa theologica, Nicolai, Sylvii, Billuart et C.-J. Drioux notis ornata. Ed, Volumen1

Portada
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 17 - Omne autem quod movetur, ab alio movetur. Nihil enim movetur, nisi secundum quod est in potentia ad illud ad quod movetur; movet autem aliquid secundum quod est actu. Movere enim nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in actum; de potentia autem non potest aliquid reduci in actum, nisi per aliquod ens in actu; sicut calidum in actu, ut ignis, facit lignum, quod est calidum in potentia, esse actu calidum, et per hoc movet et alterat ipsum. "Non autem est possibile ut idem sit simul in actu...
Página 30 - Ipsum esse est perfectissimum omnium: comparatur enim ad omnia ut actus. Nihil enim habet actualitatem, nisi inquantum est: unde ipsum esse est actualitas omnium rerum, et etiam ipsarum formarum.
Página 18 - ... non est. Si igitur omnia sunt possibilia non esse, aliquando nihil fuit in rebus. Sed, si hoc est verum, etiam nunc nihil esset, quia -quod non est, non incipit esse, nisi per aliquid, quod est. Si igitur nihil fuit ens, impossibile fuit, quod aliquid inciperet esse, et sic modo nihil esset: quod patet esse falsum. Non ergo omnia entia sunt possibilia, sed oportet aliquid esse necessarium in rebus.
Página 96 - Cum igitur dicitur: Deus est bonus, non est sensus, Deus est causa bonitatis; vel Deus non est malus. Sed est sensus, id quod bonitatem dicimus in creaturis, praeexistit in Deo; et hoc quidem secundum modum altiorem.
Página 430 - Actio enim est proprie actualitas virtutis; sicut esse est actualitas substantiae vel essentiae. Impossibile est autem quod aliquid quod non est purus actus, sed aliquid habet de potentia admixtum, sit sua actualitas: quia actualitas potentialitati repugnat. Solus autem Deus est actus purus. Unde in solo Deo sua substantia est suum esse et suum agere.
Página 207 - Voluit igitur Deus in hominibus quantum ad aliquos, quos praedestinat, suam repraesentare bonitatem per modum misericordiae parcendo; et quantum ad aliquos, quos reprobat, per modum justitiae puniendo. Et haec est ratio quare Deus quosdam eligit, et quosdam reprobat.
Página 13 - Ilia vero significatio qua res significatae per voces, iterum res alias significant, dicitur sensus spiritualis, qui super litteralem fundatur et eum...
Página 488 - Unde quod liberum arbitrium diversa eligere possit servato ordine finis, hoc pertinet ad perfectionem libertatis eius : sed quod eligat aliquid divertendo ab ordine finis, quod est peccare, hoc pertinet ad defectum libertatis. Unde major libertas arbitrii est in Angelis qui peccare non possunt, quam in nobis qui peccare possumus."— Ib., ia.
Página 352 - Super istum modum autem communem, est unus specialis, qui convenit creaturae rationali, in qua Deus dicitur esse sicut cognitum in cognoscente et amatum in amante. Et quia, cognoscendo et amando, creatura rationalis sua operatione attingit ad ipsum Deum, secundum istum specialem modum Deus non solum dicitur esse in creatura rationali, sed etiam habitare in ea sicut in templo suo.
Página 364 - ... licet creaturae non pertingant ad hoc quod sint similes Deo secundum suam naturam similitudine specie, ut homo genitus homini generanti, attingunt tarnen ad eius similitudinem secundum repraesentatio-nem rationalis intellectae a Deo, ut domus quae est in materia domui quae est in mente artificis

Información bibliográfica