Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ominibus. sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios inmanior omnes.
quos inter medius venit furor. ille Sychaeum
inpius ante aras atque auri caecus amore
clam ferro incautum superat, securus amorum
germanae; factumque diu celavit, et aegram
multa malus simulans vana spe lusit amantem.
ipsa sed in somnis inhumati venit imago
coniugis, ora modis attollens pallida miris
crudeles aras traiectaque pectora ferro
nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
auxiliumque viae veteres tellure recludit
thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
his commota fugam Dido sociosque parabat.
conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
aut metus acer erat; naves, quae forte paratae,
corripiunt onerantque auro. portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
ti./

devenere locos, ubi nunc ingentia cernis

moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
taurino quantum possent circumdare tergo.
sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
quove tenetis iter?' quaerenti talibus ille
suspirans imoque trahens a pectore vocem

'o dea, si prima repetens ab origine pergam, et vacet annales nostrorum audire laborum, ante diem clauso componet Vesper Olympo. nos Troia antiqua, si vestras forte per aures Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos forte sua Libycis tempestas appulit oris.

sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum, fama super aethera notus. Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, 365 cernes. 374 componat.

350

360

370

380

[graphic]

40

'quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus aura vitales carpis, Tyriam qui adveneris urbem. perge modo atque hinc te reginae ad limina perfer. namque tibi reduces socios classemque relatam nuntio et in tutum versis Aquilonibus actam, ni frustra augurium vani docuere parentes. aspice bis senos laetantes agmine cycnos, aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto turbabat caelo; nunc terras ordine longo aut capere aut captas iam despectare videntur : ut reduces illi ludunt stridentibus alis et coetu cinxere polum cantusque dedere, haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum aut portum tenet aut pleno subit ostia velo. perge modo et, qua te ducit via, derige gressum.' dixit, et avertens rosea cervice refulsit, ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere; pedes vestis defluxit ad imos: et vera incessu patuit dea. ille ubi matrem adgnovit, tali fugientem est voce secutus : quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram non datur, ac veras audire et reddere voces ?' talibus incusat, gressumque ad moenia tendit. at Venus obscuro gradientes aëre saepsit, et multo nebulae circum dea fudit amictu," cernere ne quis eos neu quis contingere posset, molirive moram aut veniendi poscere causas. ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaco ture calent arae sertisque recentibus halant.

corripuere viam interea, qua semita monstrat :

410

iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
inminet adversasque aspectat desuper arces.
miratur molèm Aeneas, magalia quondam,
miratur portas strepitumque et strata viarum.
instant ardentes Tyrii, pars ducere muros
molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
pars optare locum tecto et concludere sulco;
iura magistratusque legunt sanctumque senátum ;
hic portus alii effodiunt; hic lata theatris
fundamenta petunt alii, inmanesque columnas
rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
qualis apes aestate nova per florea rura
exercet sub sole labor, cum gentis adultos
educunt fetus, aut cum liquentia mella
stipant, et dulci distendunt nectare cellas,
aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
ignavum fucos pecus a praesepibus arcent :
fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
o fortunati, quorum iam moenia surgunt!'
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
infert se saeptus nebula-mirabile dictu-
per medios miscetque viris, neque cernitur ulli.
lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae,
quo primum iactati undis et turbine Poeni
effodere loco signum, quod regia Iuno
monstrárat, caput acris equi: sic nam fore bello
egregiam) et facilem victu per saecula gentem.
hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
condebat, donis opulentum et numine divae,
aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque
aere trabes, foribus cardo stride bat aënis.
hoc primum in luco nova res oblata timorem
leniit; hic primum Aeneas sperare salutem
ausus et adflictis melius confidere rebus.
namque sub ingenti lustrat dum singula templo
reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
448 nixaeque.

[ocr errors]

420

430

440

450

artificumque manus inter se operumque laborem miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas

bellaque iam fama totum vulgata per orbem,

6

Atridas Priamumque et saevam ambobus Achillem. constitit, et lacrimans quis iam locus,' inquit, 'Achate,

460

quae regio in terris nostri non plena laboris ? en Priamus! sunt hic etiam sua praemia laudi; sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' sic ait, atque animum pictura pascit inani multa gemens, largoque umectat flumine vultum. namque videbat, uti bellantes Pergama circum hac fugerent Grai, premeret Troiana iuventus ; hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa vastabat caede cruentus, ardentesque avertit equos in castra, priusquam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. parte alia fugiens amissis Troilus armis, infelix puer atque inpar congressus Achilli, fertur equis curruque haeret resupinus inani, lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur

per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. interea ad templum non aequae Palladis ibant crinibus Iliades passis peplumque ferebant suppliciter, tristes et tunsae pectora palmis : diva solo fixos oculos avèrsa tenebat.

ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros exanimumque auro corpus vendebat Achilles. tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici tendentemque manus Priamum conspexit inermes. se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis, Eoasque acies et nigri Memnonis arma.

470

480

ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, dum stupet obtutuque haeret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuvenum stipante caterva. qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros quam mille secutae

490

hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram fert umero, gradiensque deas supereminet omnes; 501 Latonae tacitum pertemptant gaudia-pectus :

talis erat Dido, talem se laeta ferebat

per medios, instans operi regnisque futuris. tum foribus divae, media testudine templi, saepta armis, solioque alte subnixa resedit. iura dabat legesque viris, operumque laborem partibus aequabat iustis aut sorte trahebat ; cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, 510 Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo dispulerat penitusque alias avexerat oras. obstipuit simul ipse simul percussus Achates laetitiaque metuque : avidi coniungere dextras. ardebant, sed res animos incognita turbat. dissimulant et nube cava speculantur amicti, quae fortuna viris, classem quo litore linquant, quid veniant cunctis nam lecti navibus ibant orantes veniam, et templum clamore petebant. postquam introgressi et coram data copia fandi, 520 maximus Ilioneus placido sic pectore coepit : o regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentes frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus prohibe infandos a navibus ignes, 513 perculsus. 518 cuncti.

« AnteriorContinuar »