Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]

ROGERI DE WENDOVER

LIBER, QUI DICITUR,

FLORES HISTORIARUM.

De coronatione regis Willelmi primi.

[graphic]

Coronation of

INNO Domini MLXVII. dux Nor- A.D. 1067.
manniæ Willelmus, urbem Lon- William I.
dinarum adiens, in magna ex-
ultatione a clero et populo sus-
ceptus et ab omnibus 2 rex ac-
clamatus, Dominicæ nativitatis

3

die ab Aldredo, Eboracensi archiepiscopo, regni diadema suscepit; timuit enim hoc munus consecrationis a Stigando, Cantuariensi archiepiscopo, suscipere, eo quod non legitime occupaverat illius excellentiam dignitatis. Deinde homagiis a magnatibus, cum fidelitatis juramento, obsidibusque acceptis, in regno confirmatus, omnibus qui ad regnum aspiraverant factus est terrori. Civitatibus quoque dis

NOTES AND VARIOUS READINGS1.

'The reader will remember that 2 Rex acclamatus.] A full acthese, in the following notes count of William's coronation is marked C., are taken from the given by William of Poitou; Hist. readings of the Wendover MS., Normann, Scriptt. p. 205. destroyed in the fire of Ashburnham House, printed at the end of Wats' edition of Matthew Paris. VOL. II.

3 Non legitime.] His election
was deemed uncanonical, arch-
bishop Robert being yet alive.
B

A.D. 1067. positis et castellis, propriisque ministris impositis, ad Normanniam cum obsidibus Angliæ et thesauris innumeris navigavit; quibus incarceratis et sub salva custodia deputatis, ad Angliam denuo properavit, ubi commilitonibus Normannis, qui in bello Hastingensi patriam secum subjugaverant, terras Anglorum et possessiones, ipsis expulsis, manu distribuit affluenti; et modicum illud, quod eis remanseThe nobles rat, sub jugo posuit perpetuæ servitutis.

leave the

country.

Un

de nobiliores de regno indignati, quidam ad regem Scotorum Malcolmum confugerunt, aliique loca deserta et nemorosa petentes, ibique diu feralem ducentes vitam, Normannis sæpe infesti fuerunt. Recesserunt ab Anglia comites Edwinus et Morcardus fratres, Mercherus et 'Weltheofus nobiles, cum episcopis, clericis et aliis multis, quos longum est exprimere nominatim, qui omnes ad regem Scotorum Malcolmum fugientes ab ipso honorifice sunt recepti. Tunc etenim Eadgarus Etheling, de regno Anglorum hæres legitimus, cernens res patriæ undique perturbari, ascensa navi, cum Agatha matre sua et sororibus Margareta et Christina, in Hungariam, ubi natus fuerat, conabatur reverti; sed, tempestate suborta, compulsus est in Scotiam applicare. Hac quoque occasione actum est, ut Margareta regi Malcolmo nupta traderetur, cujus vitam laudabilem et mortem pretiosam liber inde editus insinuat evidenter; soror autem ejus Christina sanctimonialis benedicitur, et cælesti Sponso copulatur. Nati sunt denique reginæ Margaretæ sex filii et duæ filiæ, quorum tres, Eadgarus scilicet, Alexander et David, juxta generis sui nobilitatem reges fuerunt, ex quibus regum An

1 Weltheofus,] or, as he is called in the Domesday Book, 'Wallef.'

« AnteriorContinuar »