Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Cujus hæc ultima Laus fuerit,
Quod primos NOV-ANGLIÆ
Honores gefferit,
Fuit, Ah, FUIT!
NOV-ANGLORUMDecus ac Tutamen;

Lumen et Columen.

MASSACHUSETTENSIS Coloniæ

Instructor Exercituum,

Generofus, at Pacificus;

Et qui pro patria et pro pace mori potuit.
Provinciæ, CONSILIARIUS primarius,
cui prima fuit semper cura,
Ne quid R. P. detrimenti caperet;
Et in quo uno plures obierunt.
JUDEX prætorius,

Qui Juftitiam atque Clementiam
æque coluit.

Maximis Regionis perfunctus Ho-
noribus ;

Quos geffit Honores, Ornavit;
Quos non geffit, meruit.

Cum finceritate PIUS,

Cum integritate PROBUS; Ingenii Cæleftis ac Modesti,

Infra fe omnia pofuit,

fe infra omnes.

Benig

Benignus erga cunctos,

Erga Indigos ac Egenos Benigniffimus. Ab eo nemo Injuriam, accepit, etiam Inimicus;

Nemini Inimicus fuit,
etiam Injuriis Laceffitus.
Ab eo miser nemo rejectus,
Pauper nemo Exclufus;
Nemo unquam receffit iratus.
MEDICINE Peritus;

Qui Arcanis vere Aureis, et Auro preciofioribus potitus ;

Quæque et Hippocratem et Helmontium latuerunt,

Remedia panacæafque Adeptus; Invalidos omnes ubicunque fine pretio fanitati reftituit;

Et pene omnem Naturam fecit Medi

cam.

Qui jam fub hoc faxo dormit mortuus, Vivit in Cordibus multorum, imo millium,

quorum vitas prolongavit. WINTHROPI merita

WINTHROPO,

non Funerabit Oblivio.

cum

Na

Natus, 27d. XII m. 1641. Denatus, 7d. IX m. 1717. Annum Septuagefimum Sextum agens Moritur,

Cui mille Annorum Vitam,

Et plufquam Methufalemiticam, op

tarunt

Quibus Vita chara, superstites.

FINI S.

« AnteriorContinuar »