Iustini Historiae Philippicae

Portada
sumptibus et typis B.G. Teubneri, 1831 - 439 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 284 - Porro Geryonem ipsum non triplicis naturae, ut fabulis proditur, fuisse ferunt, sed tres fratres tantae concordiae extitisse, ut uno animo omnes regi uiderentur, nec bellum Herculi sua aponte intulisse, sed cum armenta sua rapi vidissent, amissa bello repetisse.
Página 6 - Prorsus ut admirabile videatur, hoc illis naturam dare, quod Graeci longa sapientium doctrina, praeceptisque philosophorum consequi nequeunt ; cultosque mores incultae barbariae collatione superari. Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio, quam in his cognitio virtutis.
Página 283 - In alia parte Hispaniae et quae ex insulis constat, regnum penes Geryonem fuit. In hac tanta pabuli laetitia est ut, nisi abstinentia interpellata sagina fuerit, pecora rumpantur. 15. Inde denique armenta Geryonis, quae illis temporibus solae opes habebantur, tantae famae fuere ut Herculem ex Asia praedae magnitudine inlexerint.
Página xviii - Ninus," inquit, " magnitudinem quaesitae dominationis continua possessione firmavit. Domitis igitur proximis cum accessione virium fortior ad alios transiret et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit.
Página xviii - ¿nier scortorum greyes purpuras coló nentem et muliebri habitu, cum mollitia corporis et oculorum lascivia omnes feminas anteiret, pensa inter virgines partientem. quibus visis indignatus tali feminae tantum virorum...
Página xxii - Quo facto, et amicum in adulterium uxoris sollicitatum, hostem sibi fecit : et uxorem, veluti tradito alii amore, a se alienavit. Namque brevi post tempore, caedes Candaulis nuptiarum praemium fuit ; et uxor mariti sanguine dotata, regnum viri et se pariter adultero tradidit.
Página 187 - Galli, cura et ipsi se proelio 2 pararent, in auspicia pugnae hostias caedunt, quarum extis cum magna caedes interitusque omnium praediceretur, non in timorem, sed in furorem versi sperantesque deorum minas expiari caede suorum posse, coniuges et liberos suos trucidant, auspicia belli a parricidio incipientes.
Página 21 - Rhegini discordia laborarent, civitasque per dissensionem divisa in duas partes esset, veterani ab altera parte ab Himera in auxilium vocati , pulsis civitate, contra quos implorati fuerant, et mox caesis, quibus tulerant auxilium, urbem cum conjugibus et liberis sociorum occupavere; ausi facinus nulli tyranno comparandum : quippe ut Rheginis melius fuerit vinci, quam vicisse. Nam sive victoribus captivitatis jure servissent, sive amissa patria exsulare uecesse habuissent, no» tamen, inter aras...
Página 102 - Lucanique , quum auxilia a finitimis contraxissent , acrius bellum repetivere. Ibi rex juxta urbem Pandosiam et flumen Acheronta , non prius fatalis loci cognito nomine , quam occideret, interficitur ; moriensque, non in patria fuisse sibi periculosam mortem, propter quam patriam fugerat, intellexit. Corpus ejus Thurii publice redemptum sepulturae tradiderunt.
Página 114 - Darii regis, Statiram, in matrimonium recepit : sed et optimatibus Macedonum lectas ex omnibus gentibus nobilissimas virgines tradidit, ut communi facto crimen regis levaretur.

Información bibliográfica